- TAPETES
- TAPETESGraec. Τάπητες, Ammonio οἱ ἐκ τοῦ ἑτέρου μέρους μαλακὸν ἔχοντες, sicut Α᾿μφιτάπητες οἱ ἔξ ἀμφοτέρων; ubi μαλακὸν pro molli villo, sive pilorum mollitie posuit: idem fuêre cum Gausapis, sicut Amphitapetes cum Amphimallis. Nempe Tapetes ex una parte villos habebant, Amphitapetes utrinque. Unde Amphitapas vestes, teste Noniô Latini dixêre, apud Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Part. 2. l. 1. c. 14. Pensilibus Tapetibus, in Theatro olim Tragico, palatia Regum cernebantur obducta, partim ut Regiarum aedium vera species exhiberetur, quas etiam Heroicis temporibus, Tapetibus insterni fuisse solitas, ex Homero discimus. Primus vero illorum usus fuit, ut pedibus substernerentur, unde Tapeta, quasi Tapedia, Isidor. l. 19. c. 26. aliis τάπης, quasi πάτης, παρα τοῦ πατεῖςθαι, quod calcaretur, nonnullis δάπις, ex δάπεδα. Postea et lectis cubitoriis insternebantur, Curtius, l. 8. c. 5. Cum post aulea, quae lectis obducebantur, staret Rex. Iul. Rollux. l. 6. c. 1. Amphitapetiaet Tapetia, in ornatu convivantium, teponit. Virg. l. 9. Aen. v. 325.—— Qui forte Tapetibus altisExstructus.M. Varro in Hercule Socratico,In omnibus rebus bonis quottidianisCubo in Sardinianis Tapetibus.Et in quocumque lautioris convivii apparatu parietes totos velabant: ut de Adrasti magnificis epulis, quibus Polynicem et Tydeum acceperat, habet Status, Theb. l. 1. v. 518.— Pars ostro tenues, auroque sonantesEmunire toros, aliosque inferre Tapetas etc.Ad quem sensum Bacchylides, apud Athenaeum l. 11. c. 1. οὐ ποῶν πάρεςισώματα, οὔτε χρυσὸς, οὔτε πορφύρεοι τάππητες, ἀλλὰ θυμὸς ἐυμενὴς, μοῦϚάτε γλυκεῖα, Non adsunt boum corpora, neque purpurei tapetes, sed animus benevolus Musaque dulcis. Corippus ad Spectacula Scenica, ut dictum, eos Byzantii abhibrtos fuisse, insinuat, l. 2. num. 8. et l. 4. num. 2. Quia autem eorum in Assyria praecipuus honor primaque fere peristromatum huiusmodi inventio, hinc Babylonica vocata sunt, Plin. l. 8. c. 48. quibus diversicolores effigies intexi consuevisse anim alium Heroumque priscorum, docuit Aegidius Maserius ad Val. Flacc. l. 1. v. 147.——— Acclinisque TapetisIn mediis vacuo condit caput Hippasus auro.Vide quae supra diximus, de Peristromatis. Meminit Tapetum fucô tbriorum, apud Aulum Gellium, l. 20. c. 9. C. Mattius in Mimiambis,Iam tonsiles Tapetes ebrii fucô,Quos concha purpura imbuens venenavit.In quae verba eruditissimas vide Notas Iac. Oiselii ICti. Vide quoque in Velum, uti de more tapetibus insidendi Turcarum, Persarum aliarumque in Oriente gentium, P. de Valle Itiner. Apud veterem Poetam, d. l. Tapetes tonsiles sunt brevibus ac tonsis villis, ἀκρόμαλλοι Graecis, Salmasio ad Solin. p. 1000.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.